Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 6nn
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/n. n. 6/ vitae discrimini exponere

te minime tergiversatus es, tanti tibi

perire fuit dum disceres? quid vero

Hieronymus noster, Ecclesiae et columen

firmissimum et lumen clarissimum?

numquid ille sese ab omni hominum

societate subduxit, in solitudinem

secessit, ut commodius tranquilliusque

studiis inhiare, heluari libros

chartisque posset impallescere? nonne

idem, ut Hebraea et Chaldaica facilius

et aptius proferret, dentes lima detrivit

polivitque? Haec ego cum cogitatione

repeterem altiori, cupiditate

quadam et dulcedine, nescio an deceptus,

captus certe sum imitandi. Itaque,

Iurisprudentiae ac Theologiae studiis in

Parthenopeo et Patavino Circo decursis,

reliqua fere omnia literarum

exercitationum per totum Europaeum orbem

erecta Theatra, Amphitheatra Circosque

duxi frequentandos; nec me

suscepti paenitet laboris. Nam, licet corpus

Indice